- RHADAMANTHUS
- RHADAMANTHUSIovis ex Europa fil. Rex Lyciae, qui quod severus fuerit iustitiae minister, finguitur a poetis apod in feros nocentum culpas explorare. Virgil. Aen. l. 6. v. 566.Gnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna,Castigatque auditque dolos, subigitque fateri,Quae quis apud superos furtô laetatus inani.Distulit in seram commissa piacula mortem.Hoc ex doctrina Platonis (inquit de la Cerda) uti credi potest, qui in Minoe, potestatem Minois ac Rhadamanthi ita discriminat: Rhadamanthus quidem vir bonus exsistitit, a Minoe siquidem instructus erat: nec tamen regiam disciplinam omnem, sed regitantum ministrare in iudiciis didicit. Unde iudex bonus appellatus est. Eô plane, veluti legum custode, per urbem usus est Minos. Et supra loquens de Homero: Οὐ Ρ῾αδάμανθον πεποίηκε δικάζοντα. Idem in Gorgia Rhadamanthum facit inferiorem Minoe, cum ait Asiaticos iudicari ab Rhadamantho, Europaeos ab Aeiaco: Minois vero esse munus iniunctum, ut iudicaret supra illos: ait eium ἐπιδιακρίνειν, si quid illi ambiguum reliquissent. Verum est quidem, ab eodem Platone Rhadamanthum induci iudicem, l. 22. de Legg. Dat enim illi κρίςιν τῶν δικῶν. Quin, l. 1. de legg. maiore adhuc dignitate illum afficit, facit enim illum dicentem, et distribuentem Ius διανέμειν τὰ περὶ τὰς δίκας ὀρθῶς. Est autem longe aliud iudicare, ac ius dicere. Pindarus Od. 2. Olymp. Rhadamanthum vocat Saturni πάρεδρον sive assessorem: et Od. 2. Pyth. ait, illum non delectari ἀπάταιςιν dolis. Plato, l. 1. de Legg. δικαιότατον vocat, Aristides in 2. Platonicâ, dat ei ἐυςέβειαν καὶ δικαιοςύνην. Idem laudans Antoninum Philosophum: τίς γὰρ Ρ῾αδάμανθος, ἤ τις Λἴακος οὕτω δίκαιον ἑαυτὸν πρὸς ἅπαντα δικαςτὴν, διεφύλαξε; Demosthenes in ἐρωτικῷ, alt Aeacum et Rhadamanthum amatos a Diis διὰ σωφροςύνην, non minus quim propter fortitudinem Herculem, Castorem, Pollucem, propter pulchritudinem Ganymedem et Adonin. Unde Theognis, in Gnomis:Οὐδ᾿ εἰ σωφροςύνην μὲν ἔχοις Ρ῾αδαμάνθυος αὐτοῦ,Πλείονά τ᾿ εἰδείης Αἰολίδου Ωιςύφου.Nic. Lloyd. Fratre Minoe durior habebatur. Virg. d. l.Gnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna etc.Unde Rex cruentus dicitur Statio, Theb. l. 8. v. 27.—— Iuxta Minos cum fratre verendoIura bonus meliora monet, regemque cruentumTemperat ——Ad quem locum vide Animadversiones Casp. Barthii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.